Epigrafía en SALPENSA - Nivel II: Inscripciones Destacables

Volver a Epigrafía de SALPENSA
Procedencia Localización Actual Cronología Material Texto

Los Tejares, Málaga

Museo Arqueológico Nacional


Bronce

[R(ubrica). Quae ad modum ciuitatem Romanam in eo municipio consequantur. XXI. Qui ex senatoribus decurionibus conscriptisue municipii Flaui Irnitani magistratus, uti h(ac) l(ege) conprehensum est, creati sunt erunt, ii, cum eo honore] abierint, cum parentibus coniugibusque {h}ac liberi<s>, qui legitimis nuptis quaesiti in potestate parentium fuer|i|nt, item nepotibus ac neptibus filio natis, qui quaeue in potestate{m} parentium fuer[i]nt, <ciues Romani sunto>, dum ne plures ciues Romani sint, qua<m> quod ex h(ac) l(ege) magis[t]ratus creare oportet. R(ubrica). Vt, qui ciuitat(em) Roman(am) consequentur, maneant in eorumdem m(anu) m(ancupio) potestate. XXII. Qui quae{}ue ex h(ac) l(ege) exue edicto imp(eratoris) Caesaris Vespasiani Aug(usti) imp(eratoris)ue T(iti) Caes(aris) Vespasiani Aug(usti) aut imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti), p(atris) p(atriae), ciuitatem Romanam consecutus consecuta erit, is ea in eius, qui c(iuis) R(omanus) h(ac) l(ege) factus erit, potestate manu mancupio, cuius esse deberet, si ciuitate mutatus mutata non esset, esto itque ius tutoris optandi habeto, quod haberet si a ciue Romano ortus orta neq(ue) ciuitate mutatus mutata esset. R(ubrica). Vt, qui c(iuitatem) R(omanam) consequentur, iura libertorum retineant. XXIII. Qui quaeque <ex> h(ac) l(ege) exue edicto imp(eratoris) Caesaris Vespasiani Aug(usti) imp(eratoris)ue Titi Caesaris Vespasiani Aug(usti) aut imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) c(iuitatem) R(oma¬nam) consecutus consecuta erit, Eis in libertos libertas suos suas paternos paternas<ue>, qui quaeue in c(iuitatem) R(omanam) <n>on ueneri<n>t, deque bonis eorum earum et is, quae libertatis causa inposita sunt, idem ius eademque condicio esto, quae esset, si ciuitate mutat{i} mutatae non esse<n>t. R(ubrica). De praefecto imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti). XXIV. Si eius municipi decuriones conscriptiue municipesue imp(eratori) Caesari{s} Domitian(o) Aug(usto), p(atri) p(atriae), IIuiratum communi nomine municipum eius municipi detulerint, imp(erator)<q>ue Domitianus Caesar{is} Aug(ustus), p(ater) p(atriae), eum IIuiratum receperit et loco suo praefectum quem esse iusserit, is praefectus eo <i>u<r>e esto, quo esset, si eum IIuir(um) i(ure) d(icundo) ex h(ac) l(ege) solum creari oportuisset isque ex h(ac) l(ege) solus IIur i(ure) d(icundo) creatus esset. R(ubrica). De iure praef(ecti) qui a IIuir(o) relictus sit. XXV. Ex IIuiris qui in eo municipio i(ure) d(icundo) p(raerunt), uter postea ex eo municipio proficiscetur neque eo die in id municip<i>um esse se rediturum arbitrabitur, quem praefectum municipi non minorem quam annorum XXXV ex decurionibus conscriptis{q}ue relinquere uolet, facito ut is iuret per Iouem et diuom Aug(ustum) et diu<o>m Claudium et diuom Vesp(asianum) Aug(ustum) et diuom Titum Augustum et genium imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) deosque Penates, quae IIuirum qui i(ure) d(icundo) p(raeerit) h(ac) l(ege) facere oporteat, se, dum praefectus erit, d(um) t(axat) quae eo tempore fieri possint, facturum neque aduersus ea <f>acturum scientem d(olo) m(alo); et cum ita iurauerit, praefectum eum eius municipii relinquito. Ei qui ita praefectus relictus erit, donec in id municipium alteruter ex IIuiris redierit, in omnibus rebus id ius e<a>que potestas esto, praeterquam de praefecto re¬linquendo et de c(iuitate) R(omana) consequenda, quod ius quaeque potestas h(ac) l(ege) IIuiri<s>, qui iure dicundo praeruint, datur. Isque dum praefectus erit quotiensque municipio egressus erit, ne plus quam singulis diebus abesto.
Mostrar
Documentación